Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 167

Precedente Successiva

Caput VIII.
Magia naturalis ad prolatandam et breviandam
vitam in universali.

~ Sicut homo homini mortem vitamque afferre potest
multo facilius alias passiones ad has extremas non pervenientes
inducere poterit. Omnibus palam est venena
mortem, antidota vitam ingerere. Physicus ergo qui
venenosas res, contrariasque intelligit, occidere potest, et sanare.
Quidquid occidit, exhibetur, vel in cibo vel in potu, vel in clystere,
vel in fistula vel applicatur deforis per respirationem, vel
transpirationem. Certum est continuo spiritum exhalare, indigereque
refectione; non ipsum modo, sed corpus totum. Cum
enim calidum sit totum, attenuatur semper et praecipue minus
crassae particulae, porosque in cute efficit, exhalatque in aërem.
Ut ergo, quod continuo perditur instauretur, continuo opus est
cibo, atque potu, non modo ut elixetur et concoquatur cibus, et
transmittatur per venas in atomos tritus alteratusque, sed ut humiditas
per corpus diffusa, quae facilius exhalat, instauretur. Omnis
enim particula indiget humiditate ut adnatae melius coniungatur, et
facilius attrahat nutrimentum, et ne frangatur, dum motus fit, et ut
spiritus loci peculiaris reficiatur celeriter. Nunc, inquam, quod
prout cibi et potus conveniunt, aut repugnant temperiei animalis,
producunt aut abbreviant vitam. Praesentaneum remedium ad
vivificandum aut mortificandum est illud quod bene aut male afficit
spiritum. Vir lassus debilisque extemplo a vino robur sumit. Strenuus
vero ac bene nutritus a foetore vel cicuta subito aggravatur et
cadit et moritur; hoc autem a frigore non fieri palam est, cum nix
et glacies, res frigidiores, eiusmodi passionem non inducant: Fungi
vero et napellus et helleborus aliaque huiusmodi calida maxime inducant.
Quapropter existimadnm [existimandum] est esse in causa fumum viscosum
foetidumque, qui ex his exhalat rebus et replet vasa, quibus inambulat
spiritus, mortemque inducit, suffocando aut condensando.
Idem efficit Antrum Agnanae, et fossa veteris frumenti plena; et
carbo accensus intra cubiculum, unde exspirare non possit: qui
sua crassitie aggravat spiritus tenuitatem, nigredine foedat spiritus
luciditatem, et calorem superat spiritus caliditatem. Sic ergo occidit
venenum omne. Sed alia sunt percalida, acria et corrosiva sicut lithargyrium,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche